utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790643

Charter Number: 03790643
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Freedom
Date: 1136 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis [] salutem Sciatis me dedisse et concessisse quiete pro anima regis Henrici auunculi mei et aliorum antecessorum meorum et pro salute mea et M[atildis] regine uxoris mee et Eustachii filii mei et aliorum puerorum meorum deo et ecclesie Sancte Frideswide et canonicis in ea deo seruientibus in perpetuam elemosinam illos XX s et III quadrantes quos ecclesia prefata solebat singulis annis michi reddere de firma de terra illa que uocatur Eihtorda quam eadem ecclesia tenet Quare uolo et firmiter precipio quod ecclesia illa et canonici teneant et habeant imperpetuum illos XX s et III quadrantes bene et in pace et libere et quiete et ita quod imperpetuum inde quieti sint Teste M[atilde] regina [et aliis] Apud Oxon[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter