utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790646

Charter Number: 03790646
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M[atildis] imperatrix Henrici regis filia et Anglorum domina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus et baronibus justic[iis] vicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Sancte Fritheswithe Oxeneford[ie] et canonicis regularibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et pro anima regis Henrici patris mei et pro animabus omnium antecessorum meorum monasterium Sancte Fritheswith[e] cum territoriis sibi adjacentibus et clausuris locorum et grangiarum cum capellis de Hedyndon et Merston Elsefeld et Beneseye de quibus nulla redditur consuetudo episcopis archidiaconis nec eorum ministris Preterea concessi et confirmavi eisdem canonicis viam juxta murum civitatis Oxeneford[ie] quantum extenditur terra eorum ita ut eandem viam et similiter omnes portas totius monasterii ad voluntatem ipsorum includant sine impedimento seu contradictione aliqua imperpetuum Preterea concessi et confirmavi eisdem canonicis feriam unam in civitate Oxenef[ordie] et in toto suburbio ejusdem et infra eandem civitatem ecclesiam Omnium Sanctorum ecclesiam Sancte Mildride ecclesiam Sancti Mich[el]is ad portam borealem ecclesiam Sancti Petri ad castrum medietatem ecclesie Sancti Aldati capellam Sancti Michelis ad portam australem ecclesiam Sancti Edwardi capellam Sancte Trinitatis et extra civitatem eandem capellam Sancti Clementis in Walyngford ecclesias Sanctorum Luciani et Leonardi cum pertinentiis suis Preterea concessi et confirmavi predictis canonicis totam villam de Wythesdon et desuper [pontem] orientalem Oxenef[ordie] ii hidas terre et culturam i que vocatur Prettenacre In Codeslowe ii hidas terre in Walton i hidam terre et totum locum qui dicitur Beneseye et insulam unam que dicitur Langenet in Coveleye unam dimidiam hidam terre decimas de toto dominio de Gersyndon in Forsthull ii acras et dimidiam bladi et de qualibet virgata terre ejusdem ville i travam in una Horspath ii acras et de qualibet virgata terre i travam in alia Horspath i acram et de qualibet virgata terre i travam in Cudesdon iii acras bladi in Denton iii travas in Chibenherst xii travas Quare volo et firmiter precipio quod predicti canonici et eorum successores habeant et teneant in liberam et perpetuam elemosinam predictum monasterium Sancte Fritheswithe ecclesias capellas decimas terras et alias res supradictas libere et quiete quas Henricus rex Angl[orum] pater meus canonicis ejusdem ecclesie omni libertate dedit et concessit cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis Testibus T[heobaldo] Cant[uariensi] archiepiscopo R[oberto] London[iensi] episcopo R[oberto] comite Gloec[estrie] R[oberto] de Oill[i] Apud Oxeneford[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter