utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790655

Charter Number: 03790655
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam deo et Sancto Oswaldo et ecclesie Sancti Petri de Burgo et monachis in ea deo servientibus pro anima regis Henrici avunculi mei et aliorum regum antecessorum meorum et pro salute anime mee et Matildis regine mee et Eustacii filii mei et aliorum puerorum meorum omnia essarta que abbas et monachi de Burgo et homines sui fecerunt in terra abbatie de Burgo usque ad diem illum quo ueni ad Burgum in reditu meo de Lincolniascira quando noviter firmeravi castellum meum apud Castram in Lindesia scilicet vii Idus Junii Quare volo et precipio quod prefata ecclesia et monachi in ea deo servientes habeant et teneant omnia essarta illa que sunt inter boscos et luc[ra]tas terras in perpetuam elemosinam bene et in pace et honorifice et quiete et absolute ab omni seculari exactione et ab omni rewardo foreste Et ut hec donatio mea in perpetuum duret presentis sigilli mei impressione confirmo et attestatione subscriptorum corroboro Anno ab incarnatione domini MCXLIII a passione vero Oswaldi regis et martyris quingentesimo primo anno regni mei octavo Testibus Alexandro ep[iscop]o Lincol[niensi] et Adelulfo ep[iscop]o Carl[e]ol[ensi] et Daniel[e] abb[at]e de Hulmo et Will[elm]o Mart[el] et Turg[isio] de Abrinc[is] et Fulcon[e] de Oilli et Will[elm]o de Alb[ii] Briton[e] et Ricardo de Monte Acuto et Henrico de Nouo M[er]cato et Sitoto Lumb et Ernulfo de T[er]rniana Apud Burgum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter