utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790717

Charter Number: 03790717
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus baronibus vicecomitibus et omnibus ministris suis fidelibus francis et anglis totius Anglie salutem Presentis charte testimonio confirmo ecclesie Sancti Wilfridi de Ripun pacem suam infra leucam suam et ejusdem pacis violate emendationem sicut est ab aliquo predecessorum meorum melius ipsi ecclesie collata et a me cum eisdem regibus confirmata Privilegia quoque et donationes que a regibus Edwardo scilicet et auo meo Willielmo consecuta est et libertates omnes et dignitates et consuetudines et rectitudines suas tam in aquis quam in terris et in omnibus possessionibus suis in saca et soca et in hiis que ad illam ubique pertinent Ferias etiam suas quinque diebus omnibus illuc venientibus et illinc redeuntibus et ibi morantibus tam vendentibus quam ementibus cum omnibus rebus suis cum mea pace concedo Et volo et firmiter precipio quod ipsa ecclesia ita teneat bene et in pace et honorifice et plenarie in omnibus rebus in bosco et plano in pratis et pasturis in terris et aquis in navibus et portubus et in omnibus aliis rebus sicut ipsa unquam melius et plenius et honorabiius tenuit tempore regis Eduardi et tempore Willielmi avi mei et tempore avunculorum meorum Willielmi regis et Henrici regis et sicut charte predecessorum meorum testificantur Testibus Alexandro episcopo Lincolniensi et Nigello episcopo Eliensi et episcopo Ebroicensi et Adel[ul]pho episcopo Carliensi et Roberto de Vere Apud Ebor[ac]um
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter