utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790729

Charter Number: 03790729
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1150 - 1151
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] dux Norm[annorum] Hugoni Rothomagen[si] archiepiscopo et omnibus episcopis et baronibus vicecomitibus et omnibus baillivis et ministris et fidelibus suis Normannie salutem Sciatis quod ego concessi civibus Rothomagi quod sicut unusquisque eorum tenebat in anno et die quo rex H[enricus] vivus fuit et mortuus ita teneat Item quod nullus eorum respondeat pro appellatione alicujus latronis recognoscentis vel aliquo crimine convicti vel deprehensi vel alicujus falsatoris Item [quod] nullus eorum adversus aliquem placitet de aliquo placito extra Rothom[agum] nisi ante ducem Normannie ante quem ipsi placitabunt tantum ad Sanctam Walburgim et apud Oissel et non alibi extra Rothom[agum] Item quod nullus eorum custodiat prisonem vel in gaiola vel alibi et id concessit eis r[ex] H[enricus] Item quod nullus eorum det pro modiatione nisi vinum et si in die qua vinum venerit Rothomagum oblata fuerit ministris ducis modiatio et ipsi eam recipere noluerint usque in crastinum ad horam tertiam expectabuntur et exinde ille cuius vinum fuerit vendat illud ad velle suum sine forisfacto salva ducis consuetudine Item quod nullus eorum duellum faciat contra aliquem qui sit pugil conductitius per sacramentum x civium Roth[omagi] v intra civitatem et v de burgo illi vero decem cives sint in electione justicie Item ab illo die quo cives Roth[omagi] homines ducis G[alfridi] patris mei effecti sunt nec de factis nec de dictis preteritis pro eis qui recesserunt a Rothomago et a communione Rothomagi respondebunt Item ab eadem die de firmis de debitis de placitis de occasionibus et omnibus querelis sint quieti Item q[uod] nemo intra Rothomagum aliquem hospitetur ex precepto nisi per proprium marescalum civitatis Item q[uod] terras et empticia sua et teneuras et vadimonia sua in pace teneant et ego faciam eis reddi debita sua si fuerint in pace et justicia mea et si aliquis post mortem regis H[enrici] dissaisitus fuerit faciam eum resaisiri si fuerit in pace et justicia mea Item quod reddam servientibus Roth[omagi] ministeria sua sicut habebant tempore regis Henrici Item q[uod] nullus eorum in moneta vel vicecomitatu vel in aliquo ministerio ponatur nisi sponte sua Item q[uod] nec tailliam faciam super eos nec res eorum capiam nisi sua bona voluntate prestare voluerint michi Item q[uod] omnes res et consuetudines que nocent civitati Rothom[agi] que post mortem regis H[enrici] sunt facte et attracte in civitate et extra pro consilio civium Roth[omagi] remanere faciam Item q[uod] nullus eorum de terra sua intersignia a vicecom[ite] accipiat ad barrarium sed ipsi barrario affidet quod consuetudinem non debet si ei aliter non crediderit ei nullus det aliquid barrar[io] nisi sponte sua Item quod de vino alicujus civium Roth[omagi] quod ad servitium ducis accipietur quartus denarius non cadat Item quod nullus eorum det aliquam consuetudinem de vino vel de alio quod de foris ad urbem veniat quod fecerit affidare esse de presentatione Item nulla navis de tota Normannia debet eschippare ad Hiberniam nisi de Rothomago excepta una sola cui licet eschippare de Cesariburgo semel in anno et quecunque navis de Hibernia venerit ex quo caput de Gernes transierat Rothomagum veniat unde ego habeam de una quaque navi i tymbr[ium] de marturis aut x libras Rothom[agi] si ejusdem navis mercatores iurare pot[u]erint se ideo non mercatos fuisse illas martur[as] ut auferrent consuetudinem ducis Normannie Et vicecomes Roth[omagi] de unaquaque habeat xx solidos Roth[omagi] et camerarius unam accipitrem aut xvi solidos Roth[omagi] Item nullus extraneus emat merces illarum navium nec aliarum que venerint de ultra mare nisi per manus hominum Roth[omagi] Si quis autem hoc fecerit medietas mercimonii erit mea et alia medietas hominum Roth[omagi] pro forisfacto Item consuetudines Deppe sint similes consuetudinibus Rothomagi in teloneo Item homines Roth[omagi] qui de ghilda sunt mercatorum de omni consuetudine sint quieti apud London[iam] nisi de vino et crasso pisce Item liceat eis ire cum mercibus suis per omnes nundinas Anglie salvis legalibus consuetudinibus regis Item cives Roth[omagi] habeant apud London[iam] portum de Dauegate sicut habuerant a tempore Edwardi regis tali consuetudine quod si in portu illo aliquam navem invenerint undecumque sit precipiant eam auferri inde et expectabunt unum fluctum et unam ebbam et si navis inde ablata non fuerit cives Roth[omagi] cordas navis illius rescindent si voluerint et eam sine clamore et forisfacto inde depellent Et si navis illa periclitabitur ex illa depulsione nemini inde respondebunt Item nullus civium Rothomagi dabit consuetudinem de parmenteria ad feriam vel ad forum eundo vel redeundo citra Sequanam Item debita et conventiones que facta fuerint Roth[omagi] ibi reddantur vel si negate fuerint ibi respondeatur Item nullus mercator transeat Roth[omagum] cum mercat[ur]a sua per viam Sequane vel sursum vel deorsum nisi civis Rothomagen[sis] fuerit Item nullus extraneus potest decartare apud Rothomagum [vinum] in celario Omnes autem predictas concessiones affiduciavit G[alfridus] dux Normannorum pater meus se tenere et pepigit quod faceret affiduciare uxorem suam matrem meam et filios suos loco competenti tempore opportuno congrue summonitionis Ego ipse has affiduciavi tenendas et si forte contingeret quod in aliquo a predictis concessionibus deviarem infra xl diem qua a predictis civibus sum monebor emendabo absque conventionis infractione Has etiam concessiones tenendas ceperunt in manu Philippus Baiocensis episcopus et Arnulphus Lexoviensis episcopus et eas affiduciaverunt tenendas Wal[eranus] comes Mellenti Helias frater ducis Will[elm]us Lupell[us] Richerius de Aquila Willelmus de Vern[one] Rogerus de Toneio Baudricus de Bosco Amalricus Crespin Gisl[ebertus] Crespin Gochel[us] Crespin Henr[icus] de Ferr[ariis] Robertus de Corceio Ricardus de Haya Engeng[er] de Bohun Alexander Bohun Guido de Sabl[eio] Absalon Rongnart Goff[redus] de Cleris Hugo de Monteforti Testibus Hugone archiepiscopo [Rothomagensi] Reg[inaldo] de Sancto Waller[ico] Pagan[o] de Claravall[e] Enguerrann[o] de Sayo Apud Rothomagum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter