utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790740

Charter Number: 03790740
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1139 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus [dei gratia] rex Anglorum omnibus episcopis comitibus baronibus vicecomitibus ceterisque ministris suis et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Notum sit vobis cunctisque fidelibus me concessisse ecclesie Sancti Albani et abbati et monachis imperpetuum has consuetudines et dignitates cum omnibus terris suis ut videlicet ecclesia Sancti Albani omnisque possessio nunc et futuris temporibus illi subdita semper sit libera et quieta ab omni tributo et necessitate sive regis sive episcopi comitis vicecomitis ducis vel judicis et exactoris et omnibus operibus que indici solent sive emendatione pontium parcorum castellorum sive fossato adversus inimicos faciendo Decernimus ergo ut nulli hominum facultas sit predictum Sancti Martiris Albani monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Ad hec adicientes volumus ut omnes terre et loca Sancti Martiris Albani habeant sacham et socham on stronde et on streme on wode et on felde tol et team et grithbrice hamsoche et forstel infangentheof et flemeneferde infra civitatem et burgum et extra et infra aquam et extra et infra viam et extra et infra boscum et extra infra forestum et extra ubicumque fuerit possessio Sancti Albani Precipio etiam et communi fidelium meorum assensu confirmo ut episcopi vel eorum ministri nullam aliquatenus super ipsam ecclesiam vel super parochiales ecclesias eidem quibuscumque temporibus subjacentes nisi tantummodo cum advocati fuerint dedicandi vel in Paschali solempnitate chrismam vel sanctum oleum ex more tribuendi potestatem habeant nec earum presbiteros ad synodum vel capitulum convocare vel ab officio divino suspendere seu aliquod in eos vel minimum jus exercere presumant sed omnia quecumque ecclesie Sancti Albani fuerint abbatis solummodo ejusdem monasterii potestate tractandi libere subjaceant Concessi etiam deo et ecclesie Sancti Albani has consuetudines et dignitates pro salute anime mee et Matildis regine uxoris mee et Eustachii filii mei et aliorum parentum meorum Et volo ut teneant sicut unquam melius et honorificentius tenuerunt tempore Henrici regis avunculi mei et aliorum regum predecessorum meorum Et prohibeo super foris facturam meam ne aliquis eas infringere presumat Testibus Matild[e] regina et Will[elmo] comite et Will[elm]o de Ipra et Willelmo Martell et Ric[ardo] de Luci Apud Lund[oniam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter