utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790760

Charter Number: 03790760
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Ordingo abbati Sancti Edmundi abbatiam Sancti Edmundi Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneat et possideat sicut Baldwinus abbas vel aliquis abbas post eum melius et quietius et liberius et honorificentius eam tenuit in bosco et plano in pratis et pasturis in ecclesiis in burgo et extra in aqua et extra in molendinis et stagnis in vivariis et piscariis in turbariis et mariscis in via et semitis in omnibus locis et universis redditibus cum soka et saka et toll et theam et infangenetheof et fleondetheof et gryhtbriche et fyhtwyte et ferdwyte et foresteal et hamsokna et borram et eberetheof et wardepeny et haverpeny et cum omnibus consuetudinibus et quietationibus et libertatibus suis sicut rex Edwardus ea omnia Sancto Edmundo dedit et rex Willelmus avus meus et postea reges Willelmus et Henricus avunculi mei concesserunt et per cartam suam confirmaverunt Et prohibeo ne aliquis de hiis omnibus quicquam presumat capere vel minuere vel molestare nisi per Sanctum Edmundum et abbatem suum Ordingum Testibus Theob[aldo] Cant[uariensi] archiepiscopo et H[enrico] Wynton[iensi] episcopo et Rob[er]to episcopo London[iensi] et Rob[er]to episcopo Herford[ensi] et Nigello Elien[si] episcopo et Ilario Cicestr[ensi] episcopo et Will[elm]o Norwic[ensi] episcopo et M[atilde] regina et comite E[ustachio] filio meo et Will[elm]o de Ipra et Rob[er]to de Veer et Ric[ard]o de Lucy Apud London[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter