utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790806

Charter Number: 03790806
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1151
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[ugoni] dei gratia Rothom[agensi] archiepiscopo totique capitulo Roth[omagensis] ecclesie G[aufridus] Andeg[avorum] comes salutem et dilectionem Notum sit vobis atque omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Phihip[pus] Baioc[ensis] episcopus in pace dimisit et quietam clamavit terram de Escuris quam ipse adversum monachos Saviniacenses calumpniabatur et quam monachi in tempore regis H[enrici] et duorum Baioc[ensium] episcoporum predecessorum eius libere et quiete tenuerant Illam autem terram dimisit eis quietam et liberam ipse Ph[ilippus] Baioc[ensis] episcopus in presentia Guill[elmi] Cenom[anensis] episcopi et mea aput Cenom[anum] presente Raginaldo de S[anc]to Wal[er]ico et Guid[one] de Sabl[eio] et Gofferio de Brueria atque plurimis aliis Quare vobis mando ac vos diligenter deprecor ut si Baioc[ensis] episcopus vel aliquis alius super hoc reclamare aut terram calu[m]pniari presumeret monachi prefati vestram protectionem atque adjutorium inde haberent T[estibus] Gaufr[ido] de Claris vallibus et [Guill]elmo de Boteuilla et magist[ro] Hug[one] decano Sancti Martini Ap[ud] Mosterol[ium]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter