Charter Document - 03790807
Charter Number: 03790807
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1150
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1150
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
G[aufridus] dux Normannorum et comes Andegavorum omnibus baronibus et fidelibus suis et ministris totius Normannie et Cenomannie et portuum maris salutem Precipio quod totum corredium abbatis de Savign[eio] et monachorum suorum et abbatum qui sunt de obedientia Savign[eii] et omnes res quas ministri sui affidare poterunt esse suas sint quiete de theloneo et passagio et omni consuetudine ubicunque venerint et prohibeo ne ullus eos super hac re disturbet super decem libras foris facture Precipio etiam quod monachi Savigneii totam terram suam et homines et omnes res suas in firma pace teneant et non inde placitent quia terra et omnes res eorum in mea custodia et defensione sunt et nolo quod aliquis eis inde contumeliam faciat neque de aliqua re eos inquietare presumat Teste Guidone de Sab[leio] et Alexandro de Bohun Apud Argentomagum