utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790824

Charter Number: 03790824
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1157
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia episcopo Sagiensi et vicecomitibus et ballivis suis Argent[omi] et omnibus fidelibus suis totius Normannie francis et anglis salutem Sciatis me pro amore dei et salute anime mee dedisse et concessisse deo et Sancte Marie de Goffer et Drogoni illius loci conditori ceterisque fratribus ibidem deo servientibus et carta mea confirmasse terras Sancti Leonardi de Gofer in perpetuam elemosinam quam videlicet ego de abbate Sancti Petri super Divam et conventu loci illius pro x libris emi Andegavensibus domum quoque Colu[m]belli et terram eius in novo burgo castri mei Argentomi supradicti loci fratribus in perpetuam dedi elemosinam et carte mee privilegio corroboravi Unde volo et firmiter precipio quatinus predicti loci fratres terras illas habeant et teneant in bono et pace libere quiete plenarie et pacifice sicut unquam melius liberius et quietius aliqua ecclesia in Normannia suas tenet possessiones Et prohibeo ne quis eos inde vexare presumat vel aliquis eis iniuriam seu contumeliam faciet Hiis testibus Rot[rodo] episcopo Ebroicensi Godardo de Vallibus Roberto filio Ham[er]ic[i] Guillelmo de Ang[er]villa Laurencio capellano Roc[elino] filio Clarebald[i] Hugone [medico] Galtero de Genes Apud Roth[omagum]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter