utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790825

Charter Number: 03790825
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1158 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia archiepiscopo Rothomag[ensi] episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus fidelibus suis totius Normannie et nominatim illis de Argent[omo] salutem Sciatis me pro animabus patris mei H[enrici] regis Anglie et matris mee M[athildis] regine et sponsorum meorum H[enrici] imperatoris Alamanni[e] et G[aufridi] ducis Norm[annorum] et comitis Andeg[avorum] et G[aufridi] filii mei necnon et pro salute mea propria et Henrici regis Anglie et nostrorum liberorum dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam deo et Sancte Marie de Goffer et domino Drogoni ejusdem loci fundatori et omnibus fratribus ibidem deo servientibus illam vastam terram que est inter magnam forestam et aquam Ure et intra mesos Willelmi et Vadum Arenarii liberam et quietam ab omni consuetudine et in predicta foresta herbagium et pasnagium ad propria animalia et mortuum boscum ad ardendum et viride ad domos et edificia sua facienda et vendere et emere in omnibus villis et castellis meis libere et quiete Et preter hoc dedi eis et concessi de redditu meo Argent[omi] singulis annis decem libras et de foresta mea de Gouffer singulis annis similiter decem libras de decima Et si aliquo modo ipsius foreste redditus decrescere contigerit volo quod inde semper habeant decem libras Dedi etiam eis et concessi hoc quod habebam in dominio ex utraque parte aque a meso Willelmi usque ad domum Roberti filii Udonis et usque ad spineta Veizuro ex abia parte aque Dedi etiam eis et concessi apud Argent[omum] terram et domum Colombelli et terram Sancti Leonardi de Guffer quam ego ipsa emi de monachis Sancti Petri desuper Divam sicut eorum carta testatur Quare volo et firmiter precipio quod ita in bono et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie in omnibus hec omnia supradicta habeant et teneant sicut aliqui elemosinas suas melius et liberius et quietius et plenarius tenent Hiis testibus Rot[rodo] episcopo Ebroic[ensi] Willelmo filio meo Godardo de Vall[ibus] Roberto filio Ham[er]i Roscelino filio Clare[m]b[oldi] Willelmo de Angervilla Laurencio capellano Hugone capellano Eustacio de Scotia Galterio de Gesneis Apud Rothomagum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter