utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790876

Charter Number: 03790876
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[Stephanus] rex Angl[orum] episcopo Norwyc[ensi] et justic[ie] et vicecomiti et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norfolch[ia] et burgensibus de The[t]f[ordia] salutem Sciatis quod concedo et confirmo illam donationem quam Willelmus comes Warenn[e] fecit deo et canonicis Sancti Sepulcri de Theford[ia] scilicet de loco et sede ecclesie sue Sancti Sepulcri et de una carucata terre infra campum ipsius ville libere et quiete possidendam inperpetuum infra burgum et extra et de ecclesiis et decimis et hominibus et faldis et pascuis et omnibus aliis rebus cum soka et saka et tol et tem et infangenethef sicut predictus comes Willelmus hec omnia eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Concedo etiam eis feriam duorum dierum scilicet [unam] in Inventione Sancte Crucis in Mayo et aliam in Exaltatione Sancte Crucis solam et quietam ab omni consuetudine et omnes ad feriam illam cum mercato suo venientes et ibidem commorantes et redeuntes meam firmam pacem habeant Et prohibeo quod nullus super hoc disturbet eos injuste super decem libr[as] foris facture Test[ibus] Willelmo Mart[el] et Fulcone de Oilli Apud Bertonam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter