utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790913

Charter Number: 03790913
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia concedo et confirmo illam donationem quam comes Gaufridus fecit deo et ecclesie Sancti Jacobi de Waledena et monachis ibidem deo servientibus de ecclesiis de Eadelinetone et de Enefelda et de Seabrithesworda et de Waltham et de omnibus ecclesiis suis de toto dominio suo sicut ille deliberabantur et de omnibus decimis et terris et molendinis et piscariis de dominiis suis Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi prefati hec omnia predicta habeant et teneant bene et in pace libere et quiete in bosco in plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis et piscariis in ecclesiis et terris et omnibus aliis rebus et pannagiis cum saca et socha et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis consuetudinibus sicut comes Gaufridus illas eis dedit et concessit et carta sua confirmavit T[estibus] Roberto de V[er] et Willelmo Mart[el] et Ric[ardo] de Vald[er]i Apud Geldeford[e] []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter