utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790936

Charter Number: 03790936
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Exemption
Date: 1135 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopis vicecomitibus et omnibus ministris in quorum vicecomit[atibus] minister elemosine pauperum Sancti Petri Westm[onasteriensis] terras vel decimas habet salutem Sciatis me clamasse liberas et quietas terras et decimas de elemosina Sancti Petri Westm[onasteriensis] infra urbem et extra de placitis et scotis et querelis et auxiliis et geldis et de wardpenie et de murdro et de omnibus aliis occasionibus et consuetudinibus scilicet terram de Padintona et Fantuna et Claigate in bosco et plano et quicquid habuit tempore regis Edwardi in silva Dittone videlicet tertiam quercum et communem pasturam in bosco et plano et in aliis predictis terris ita bene et plene et quiete et honorifice sicut melius et plenius tenuit et habuit tempore regis Henrici et sicut carta regis Edwardi testatur ne archidiaconus vel vicecomes vel minister aliquis se inde intromittat super monachum qui eas custodit Et prohibeo ne aliquis iniuriam vel contumeliam ullam in predictas terras eis faciat Quia hoc concessi pro anima mea et pro salute uxoris mee et filiorum meorum et pro requie et redemptione dilecti patris mei et incolumitate matris mee et pro anima avunculi mei regis Henrici T[estibus] Nigello episcopo de Ely et A[delulfo] episcopo Carlol[ensi] Apud London[iam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter