utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790938

Charter Number: 03790938
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Freedom
Date: 1149 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus iusticiis comitibus baronibus uicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse in perpetuum ecclesie Sancti Petri de Westm[onasterio] et monachis ibidem deo seruientibus quietantiam VI hidarum et dimidie hide in manerio Westm[onasterii] de omnibus geldis et consuetudinibus mihi et ministris meis pertinentibus quoniam curia et domus regie in fundo illo consistunt et infirmaria Sancti Egidii in eodem fundata est Quare uolo et firmiter precipio quod ecclesia illa et monachi quietantiam illam VI hidarum et dimidie bene et in pace et libere et quiete habeant in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et M[athildis] regine uxoris mee et liberorum meorum et pro anima regis Henrici et pro animabus aliorum predecessorum meorum regum Anglie et omnium fidelium sicut eis illam concedo et presenti carta confirmo T[estibus] T[heobaldo] archiepiscopo Cantuar[iensi] et R abbate Sancti Albani et Daniel[e] abbate de Hulmo et Baldr[ico] de Sigill[o] et Rog[ero] Burn[ell] et Wid[one] filio Tesc[ii] et Rob[erto] de Valdari et Geruas[io] de Cornhell[e] et Ioh[ann]e filio Rad[ulfi] Apud Sanctum Albanum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter