utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790942

Charter Number: 03790942
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris prepositis et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Sancti Petri et Sancte Hilde et abbati de Witeby monachisque ibidem deo servientibus omnes terras et ecclesias et decimas et omnes possessiones quas rex Willelmus avus meus et rex Willelmus et rex Henricus avunculi mei eidem ecclesie dederunt et confirmaverunt per cartas suas in perpetuam elemosinam scilicet ecclesiam Sancti Petri de Hachenessa et ii carucatas terre in eadem villa et in Norfelda iii carucatas terre et in Brenestona ii carucatas terre et ecclesiam Omnium Sanctorum in Fischergata in Eboraco et terras et omnia eidem pertinentia et in Caitona ii carucatas terre ita libere et quiete optinenda de me in capite sicut carta Willelmi regis avi mei et carta predictorum avunculorum meorum testantur Et preterea concedo eis et confirmo omnes ecclesias et terras et decimas et elemosinas et possessiones omnes in elemosinam quas Willelmus de Percy et Alanus filius eius et Willelmus filius Alani eis dederunt et concesserunt et cartis suis confirmaverunt et omnes alias possessiones suas quas alii domini sui eis dederunt et concesserunt et sicut carte illorum quas inde habent testantur scilicet ecclesiam suam de Witeby et Nederby et Overby et G[n]ypam et Filgelingam et aliam Figelingam et Normanneby et Snetonam et Oggelbergesby et Soureby et Doneslac et Niweham et Stachesby et Brecche et Baldeby et Floram et portum maris et forestas et omnia ibi pertinentia et Sudfeldam et Everlac et Broches[ia]m et decimas carucarum de Oppelidun et de Stachestona et de Samara et de Wilton et de Narferetona et de Sumerlelaby et de Emmyngham et de Capremonte et de Ludeforde et de Covenham et medietatem piscium de Ergum et decimam de Staintona et de Alchintona et ii quadrucatas terre in Hisenham et in Tholestuna ii carucatas terre et de feodo Roberti de Brus ecclesiam Sancte Hilde de Midelesburgo et unam carucatam terre et in Niweham ii carucatas et ii bovatas terre et de feodo Fossard unam carucatam terre in Butterwyche [et] in Rocseby unam carucatam terre de feodo Eustachii filii Johannis unum molendinum et duas bovatas terre in Scamestona et in Wycham dimidiam carucatam terre et ecclesiam de Hohtona cum omnibus que adjacent quam Alanus Busel eis concessit coram me et ecclesiam de Hot et unum toftum in Wa[l]begate quod Audanus eis dedit Hec omnia eis concedo et confirmo sicut domini sui de quorum feodis hec sunt eis dederunt et confirmaverunt per brevia sua et sicut carte et brevia dominorum hoc testantur Quare volo et precipio quod bene et in pace et libere et honorifice et quiete teneant in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et molendinis et mariscis et vivariis et piscariis et stagnis et exclusis infra burgum et extra in feriis in foris in civitate et extra in forestis in divisis in exitibus in viis in semitis et in omnibus locis et rebus cum soca et sacha et thol et theam et infangenethefe et cum omnibus libertatibus et quietationibus cum quibus melius et liberius tenuerunt tempore regis Willelmi avi mei et regum Willelmi et Henrici avunculorum meorum Testibus A[delwaldo] episcopo Carl[e]olensi et R[ogero] cancellario et R[oberto] de Ver et Hugone Bigot et W[illelmo] de Percy Apud Eboracum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter