utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790956

Charter Number: 03790956
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iariis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie Sanctorum Petri et Pauli et Sancti Swithuni et Henrico Wintoniensi episcopo fratri meo et successoribus eius episcopis inperpetuum terram illam et domos que fuerunt Ordgari in Sudwerc in socha monachorum Sancti Saluatoris Bermundesie quas predictus episcopus Wintoniensis frater meus emit de uxore prefati Ordgari et heredibus eius Concedo etiam eis omnes terras circumiacentes quas predictus episcopus Wintoniensis frater meus emit ad opus predicte Wintoniensis ecclesie ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice tenendas sibi et successoribus suis cum saca et soca et toll et team et infangeneþeof cum omnibus libertatibus et consuetudinibus cum quibus tenent alias tenuras suas T[este] M[atilde] regina
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter