utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790985

Charter Number: 03790985
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopo Eboracensi justic[ie] vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis de Eborascire et de Lincolescire salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Eboraco et monachis in ea deo servientibus omnes tenuarias suas in elemosinis et terris et decimis et hominibus et ecclesiis et omnibus aliis beneficiis que Rad[ulph]us Paganellus et heredes sui vel alii fideles dederunt et concesserunt illi ecclesie et ubicumque monachi habent terram sit quieti et liberi de hundres et de wapentaches et ab omni consuetudine et nominatim Cunnisthorp et Stretonam et quicquid adjacent et terram que est extra portam civitatis et terram de Bytham quam monachi tenent et unam carucatam terre in Bardelbi et unam carucatam terre et dimidiam et unam bovatam apud domos Dreng et duas carucatas terre et dimidiam in Moncatona et Odelsaia quatuordecim bovatas terre Insuper concedo eis ecclesiam de Moncatona et ecclesiam de Ledes cum terris et decimis omnibusque beneficiis sibi pertinentibus et ecclesiam de Adela cum omnibus sibi adjacentiis decimam etiam aule in Hotona et decimam aule de Trinescho et decimam aule de Biloham et decimam aule de Neuthona super Usam et decimam aule de Bartona in Holdelith et duas bovatas terre in eadem villa et decimam aule in Neuthona super Wald et medietatem ecclesie de Crambum que spectat ad feodum Rad[ulph]i Paganelli cum decimis sibi adjacentibus in Lincolnescira decimam aule de Rochesby et decimam aule de Bertona et decimam aule de Tavelesby que spectant ad feodum Rad[ulph]i Paganelli et ecclesiam de Rasne solutam et quietam et decimam aule de Essebi cum omnibus sibi pertinentibus et decimam aule de Scallebi et molendinum de Tavelesbi totam etiam decimam aule de Harneham libere et quiete Et ideo volo et precipio quod bene et in pace et libere teneant intra civitatem et extra civitatem et in omnibus rebus cum soca et saca et tol et tem et infangentef et cum omnibus libertatibus illi ecclesie pertinentibus in perpetuam elemosinam sicut carte Willelmi regis avi mei et regis Henrici avunculi mei testantur Testibus Rob[er]to de Curci et Ro[ber]to de Veer et Ric[ard]o de Curci et Rob[er]to de Brus Apud Ebor[acum]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter