utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03790991

Charter Number: 03790991
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Freedom
Date: 1140
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] Willelmo comiti Ebor[aciscire] et omnibus baronibus burgensibus de Ebor[aco] et omnibus hominibus suis francis et anglis de Ebor[aciscira] salutem Sciatis quod ego do et firmiter precipio quod Rob[ertus] presbiter de hospitali Sancti Petri Ebor[acensis] et omnes terre et homines et res eiusdem domus dei habeant meam firmam pacem Et prohibeo ne quis eis iniuriam uel contumeliam faciat uel dicat Nec placitent uel r[espo]ndeant pro aliqua calumpnia alicuius terre quam habuerunt tempore regis Henrici et Turstini archiepiscopi et ex concessione et donatione ipsius regis auunculi mei donec archiepiscopus in ecclesia Sancti Petri consecretur et tunc si rectum fuerit et iudicium hoc dixerit secundum leges et consuetudines ipsius ecclesie Sancti Petri et mee ciuitatis respondeant Volo enim quod pauperes et fratres ipsius hospitalis pacem habentes pro me liberius et securius orare domin[o] et elemosinam facere possint T[estibus] [Roberto] episcopo Exon[iensi] et [Bernardo] episcopo Sancti [Dauidi] et Ric[ardo] de Monte acuto et Roberto Auenel Apud Wintoniam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter