utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03791007

Charter Number: 03791007
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1150
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quecumque temporaliter eveniunt vix aut unquam ad posterorum notitiam certa veraque relatione pervenirent nisi ea scripto traderentur Quapropter [ego] Goffridus dux Normann[orum] comes And[egavorum] omnibus tam futuris quam presentibus et qui literas ipsas viderint audierint et legerint notum et certum fieri volo quod Fulconi de la Roussiére dedi et concessi pro servitio suo [ut] heredes sui post eum habeant annuatim pasnagium quietum l porcorum suorum proprium in forestis meis et honores de fundatorio et de sepulturis in ecclesiam et capellam Cepie et medietaria mea que est in illa parochia Cepie cum pratis ei et heredibus suis de me et de meis heredibus ita quiete et libere et honorifice tenendas sic[ut] ego eas unquam melius et quietius et liberius et honorabilius et pater meus tenuimus Propter autem hoc donum idem Fulco ligium homagium mihi fecit et sic apud Balgeium quod dicitur Solanas ligium [hom]agium tenere promisit et convention[avit] Et hoc feci in remuneratione perpetua et in testimonio servitii quod ipse Fulco in bello mihi fecit Et ut hec donatio mea inperpetuum rata sit et inuiolabiliter permaneat presentes literas inde fieri easque sigilli mei at[t]estatione muniri precepi Hoc autem viderunt et audierunt dominus de Sableio Niuardus de Rupe forti Bertr[andus] de Campigniaco Froslonus de Campigniaco Ra[dulphus] Burellus Gofridus de Cleers Goffridus de Roussiére Hugo de Cleers Goffridus de Soucelle Sim[on] de Castell[ione] qui mantellum recepit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter