utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03791229

Charter Number: 03791229
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Comes Eustachius filius regis domino T[heobaldo] dei gratia Cant[uariensi] archiepiscopo et omnibus episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis quod Rob[er]t[us] de Saukevill[a] me presente et concedente devovit se ad serviendum deo in monachatu ad monasterium Sancti Johannis Baptiste de Colecestria et secum dedit atque contradidit eidem monasterio Colecestrie in perhennem elemosinam manerium de Wicham ad opus monachorum qui inde serviant deo secundum possibilitatem et commoditatem ipsius manerii cum consilio domini archiepiscopi Cantuariensis et episcoporum et cum voluntate ac manutenemento filiorum ipsius Rob[er]ti Qui omnes cum suo patre concesserunt Sancto Johanni eandem elemosinam Et ego pro amore dei et pro salute mea et omnium meorum concedo et confirmo eandem donationem predicti manerii monachis Colecestr[ensis] monasterii ita bene et plene sicut predictus Rob[ertus] unquam melius et plenius tenuit sine omni terreno servitio et cum omnimoda libertate et sicut ecclesia Sancti Johannis liberius tenet suas alias possessiones Testibus Comitissa Constanc[ia] et aliis Apud Cantebr[igiam]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter