utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03791373

Charter Number: 03791373
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] justic[ie] et baronibus et vicecom[iti] et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Northumberland salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Gospatricio fr[atr]i Dolfini terram Edmundi avunculi sui quam de rege Henrico tenebat et terram Winnochi videlicet sex maneria Bremdonam et Benelegam et Hiddesleie et Bremetonam Thitelittonam et Harop cum omnibus hominibus et rebus que fuerunt in terra illa die qua rex Henricus dedit illa maneria Hamoni Et terram Liolfi filii Uctredi videlicet tres Mideltonas et Roden et Horsleiam et servitium Gospatrich[ii] et Stantonam et Wyndegatam et Wottonam et Wittonam et Rittonam sicut rex Henricus ei illas dedit et concessit per cartas suas Et habeat suas rectas divisas quas monstrare potent se juste habere debere Et ideo volo et precipio quod bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneat predictas terras suas et omnia sua in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et molendinis et stagnis et esclusis in via et semitis in divisis et exitibus et in omnibus locis cum socha et sacha et tholl et theam et infangthefe et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus suis sicut melius umquam tenuit et liberius tempore regis Henrici Et super hoc omnes fugationes que feodo suo pertinent T[estibus] R[ogero] cancellario et W[illelmo] Martel et R[oberto] de Veer Apud Ebor[acum]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter