utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03792009

Charter Number: 03792009
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1142
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephanus rex Anglorum iustic[iis] et uicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis de honore Morithonii et Teilloli salutem Sciatis omnes tam presentes quam futuri quoniam ego dedi et concessi deo et ecclesie sancte Marie et monialibus de Morithon in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et regine uxoris mee et puerorum meorum et pro incolumitate et stabilitate regni mei totam terram meam de dominio meo de Grangere solutam et quietam ab omni seculari exactione Quare uolo et firmiter precipio quod amodo teneant eam bene et in pace libere et quiete tamquam elemosinam meam cum omnibus libertatibus Testibus Roberto constabulario et Turg[isio] de Abr et Ric[ardo] de Luci et Hugone Peisson Apud Palestin
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter