utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03840005

Charter Number: 03840005
Cartulary Title: Baden Stadtarchiv Urkunden 1285 - 1545 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1287
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et fratribus domus heremitarum de Baden ordinis sancti Augustini Pataviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Sane petitio vestra nobis exhibita continebat quod Lutholdus de Creusbach miles Pataviensis diocesis cupiens terrena pro celestibus et caduca pro eternis felici commercio commutare gerens quoque ad vos qui estis novella plantatio spetialis devotionis affectum quasdam possessiones et vineas tunc ad ipsum spectantes pro sustentatione vestra vobis contulit intuitu pietatis prout in patentibus litteris inde confectis plenius dicitur contineri [] Nos igitur vestris supplicationibus inclinati quod super hoc pie ac provide factum est ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat[um] Rome apud sanctam Sabinam kalendis Februarii pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter