utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03850041

Charter Number: 03850041
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Qvoniam ea que intuitu dei fiunt agna indigent roboris firmitate hinc est quod nos Rapoto Erchenbertus et Haidenricus fratres purkcrauij in Gors notum esse volumus memorie posterorum quod cum Chunradus miles de Hymperch dictus Dremil beneficium vnum in Fuenvelde situm aput dominam Sophiam et eius heredes pro quinque talentis denariorum Wiennensium ante annos duodecim comparasset et postea ecclesie sancti Lamberti in Altenburch ad censum duodecim denariorum ob salutis sue remedium contulisset prelibata domina Sophya veniens ad venerabilem dominum Chunradum abbatem monasterij prenotati asseruit quod eiusdem beneficij proprietatem nuncquam voluntate beniuola resignasset nec predictus dominus Chunradus sufficienter ei at que suis heredibus provt debuit persoluisset set illud per quandam violenciam occupasset qua de causa idem dominus abbas instinctu dei monitus dicteque domine indigenciam respiciens in nostra presencia composuit amicabiliter cum eadem taliter videlicet quod tam ipsa domina S quam etiam filius eius Heinricus proprietatem dicti beneficij ad manus domini Ch abbatis prelibati liberaliter resignantes omnj iuri quod eis competere videbatur in ipso beneficio voluntarie similiter renunciarunt atque impeticioni quelibet tunc cesserunt Ne igitur imposterum de hoc facto alicui dubium possit esse immo vt omni calumpniose impetenti via de cetero sit preclusa in evidens testimoniurn premissorum presentes litteras inde conscriptas ecclesie in Altenburch supradicte tradidimus sigillorum nostrorum robore communitas cum nominibus testium subnotatis qui sunt dominus VIricus Mertzo et filius suus Otto dominus Poppo de Pevgen dominus Heinricus de Pach Heinricus de Wiltperch Heinricus Dachpech Prehtlo de Chrueg Gotschalcus de Fronhoven Chunradus de Sancta Maria Reingerus ibidem Ludwicus famulus noster Albero Walkerstainer Otto Chunradus Syfridus fratres de Fuenvelde Otto Leobinger ibidem Vlricus de Fukkla Titmarus Wolfkerus Vlricus famuli domus et alij quam plures laici fide digni Actum et datum in Altenburch anno dominj MCCLXXXVIII Nonas Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter