utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03860040

Charter Number: 03860040
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1194
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Wolfkerus dei gratia Pataviensis episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Pontificalis officii cum exigit venerabilia et religiosa loca fovere et amplecti atque ad offerenda in eis redemtori nostro cottidiana laudum sacrificia suas eis iusticias recognoscere et pie ac rationabiliter stabilire Notum itaque facimus tam presentis quam futuri temporis Christi fidelibus qualiter nos fratribus Gotewicensis cenobii bona eorum conversatione incitati atque virorum dominum timentium sapienti consilio inducti partem decimalis vini in Chremesensi parrochia a predecessoribus nostris felicis memorie Althmanno Vodalrico Reinmaro Reimberto Chunrado Dietpoldo quondam eis traditam sed occasione quadam per nos ad tempus subtractam bono animo recognovimus Fuit autem hec occasio qua prefatas decimas ad tempus possedimus Cum decime frugum in eadem parrochia totaliter nostri iuris essent rure in vineas redacto et illarum vinearum decime totaliter nobis adiudicate fuerunt nos vero predictis fratribus ex ratione privilegiorum suorum inde questionem moventibus benigne acquiescere decrevimus et antecessorum nostrorum pontificum privilegia innovantes medietatem decimalis vini in parrochia Chremesensi recepto ab eis conpetenti concambio ea videlicet ratione ut inconvulsa in perpetuum maneat actio consensu chori et ministerialium in perpetuum tradidimus et presenti privilegio cum sigilli nostri inpressione roboravimus Recepimus autem ab eis in concambio medietatem decimarum de duabus villis Lengenuelde et Mitterberch et apud Sanctum Ypolytum X et VII curtilia et medietatem unius curtilis et duo beneficia et dimidium et villam que Scovingen dicitur Ut vero hec legalis commutatio per omnes successores nostros rata permaneat ita nimirum ut etiam si vinetis destructis agricultura succedat predicti fratres nichilominus mediam partem decimarum sive in frugibus sive in quibuscunque humanis laboribus sortiri debeant in presenti pagina subscriptos testes pariter annotari voluimus quorum hec sunt nomina Hademarus de Chufarn et filius eius Otto Wichardus de Zebingen Albreht de Kambe Sifridus Waise et filius eius Sifridus Hademarus de Murrestetin Richkerus et frater eius Fridericus de Wesen Leuthart Hainrich iudex Timo de Puhcllberch a Manegolt de Schonepuhil Dietricus de Werdarn Otto de Zaizeinmur Chalhohus de Grasperc Otto de Wolfpazingen Chunrat de Walde et frater eius Otto Gotfridus de Haselbach Ekolfus de Warte Albreht de Patavia Ego Hanricus decanus subscribo Ego Megegotus + Ego Uverneherus prepositus + Ego Hainricus + Ego Arnoldus + Ego Chadelhohus + Ego Timo + Ego Uverneherus + Ego Heinricus + Ego Arnoldus + Ego Hermannus + Ego Albero + Ego Megenhardus + Acta sunt hec anno domini MCXCIIII indictione XII tempore Hainrici imperatoris anno pontificatus nostri IIII Patavie feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter