utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03860066

Charter Number: 03860066
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1234
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ad noticiam singulorum tam modernorum quam futurorum pervenire cupimus quod ego Hademarus et frater meus Hainricus de Chunringe ad instanciam petitionis venerabilis abbatis Hainrici ecclesie Kotwicensis cognominati Dens ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum et pretentu iusticie quedam prata in Palta ad cenobium Kotwicense iure fundationis pertinentia et in quiete multis annis ab ipsa possessa et postmodum ab hominibus nostris secundum quod fratres ecclesie confessi sunt violenter usurpata remisimus in perpetuos usus eidem ecclesie ita ut nullus nostrum vel nostrorum heredum predicta prata de cetero sibi iniuste vendicare presumat vel attemptet Ut ergo hec a nobis acta a sui tenoris constantia non recedant in posterum per alicuius violentiam vel calumpniam sigilli nostri impressione et testium subscriptione presentem paginam iussimus roborari Ubi vero hec acta sunt presentes fuerunt hii Pilgerimus plebanus de Albrettesperge Hartwicus Gansilo Albero et Otto de Ravna Hainricus dapifer Hainricus de Horbruke Alnoldus de Spitze et alii quam plures
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter