utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03860140

Charter Number: 03860140
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1298
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Albertus dei gratia dux Austrie et Stirie dominus Carniole Marchie ac Portus Naonis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod nos abbati et conventui monasterii Gottwicensis hanc prerogativam indulsimus quatenus in omnibus possessionibus ipsius monasterii tam citra quam ultra Danubium nullus umquam hominum sub nomine advocati aut iudex vel preco de nostra permissione vel alicuius officii vel iudicii occasione eisdem fratribus iniuriam inferat vel offendere presumat ea videlicet condicione ut pro iure advocacie ac iustitia nostra ipsi fratres ducentos modios avene annuatim nobis persolvant Quod si vero fur vel raptum faciens aut latro in possessionibus ipsorum morte condempnandus deprehensus fuerit hunc iudex noster auctoritate propria non usurpabit sed retentis bonis illum sicut cingulo accinctus fuerit nostro iudici homines ecclesie assignabunt Preterea statuimus ut predictum pabulum ipsius monasterii nobis porrigendum ante festum beati Michaelis in granario nostro Wienne sub debita Wiennensi mensura recipiamus ne alicui marschalco eis iniuriam vel dampnum inferendi occasionem tribuamus Et ut hec nostre devotionis permissio inconvulsa permaneat presentis scripti paginam subscribimus et sigilli nostri inpressione roboramus Datum in ipso monasterio anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo quarto nonas martii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter