utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880018

Charter Number: 03880018
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1190 - 1210
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Notum sit omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Wichardus de Zebingen tradidi cuidam hospitali iuxta cenobium fratrum in nomine Jesu christi congregatorum in loco qui dicitur ad Sanctam Crucem videlicet Ebersprunnen XIIIIcim beneficia cum octo curtis et ius in monte vinearum ad reditum unius talenti cum quodam nemore Addidi quoque vineam vnam Saze sitam et curiam Hvrenawe mihi pro decem talentis invadiatam intuitu tantum diuini amoris in elemosinas et in refugium pavperum Preterea dignum duxi neminem fratrum ibi degentium nullumque familiarem huic elemosine substitui sed quemcumque alienum debilem siue lanquidum diuina dispensacio illuc perduxerit illum operibus misericordie ibi volo refocilari Sed quia quod semel racionabiliter factum est etiam semper debet esse inconuulsum presentis scripti pagina ne quis hoc infringere presumat memorie fidelium comendo Quicumque vero exigue huic elemosine per uiolenciam aliquid subtraxerit sciat se vinculo anathematis obligatum et nisi restituerit iram supremi judicis sine spe recuperationis incurrere Huius rei testes sunt Eccebertus de Pernekke et filius eius Vlricus Otto comes de Velburch Fridericus comes de Hohenburch comites de Hardecce Wichart de Sevelt Hademar de Chvnringen Otto de Haselawe Vlrich Strvne Perhtolt de Arnsteine Vlrich Fvhs Ainwich Arnolt Warmunt Chadolt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter