utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880019

Charter Number: 03880019
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1190 - 1210
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Quandoquidem humanum genus ad omne nefas seculi propter transitorias res incessanter flectitur maxime fidelibus christi congruum esse uidetur caute ambulare sie apostolus ait tempus redimere quoniam dies mali sunt Presertim cum urium sjt necessarium sperare in domino et facere bonitatem aliena non rapere propria largiri fidelibus christi pateat quod quidam Heinricus de Zebingen intuitu ipsius qui caput est ecclesie nosque membra eius tradidit ecclesie ad sanctam Crucem inuilla que dicitur Haederichestorf undecim beneficia et quoddam ius in monte uinearum Preterea ego Wichardus filius eiusdem Heinrici pro remedio anime mee et omnium parentum meorum in auxilium necessitatis ibidem deo famulancium superaddidi apud Lytam in uilla Dunzendorf octo beneficia insuper unum ad culturam uinee de cujus redditu lumen in prefata ecclesia ante altare sancte crucis die noctuque iugiter luceat Verumtamen ne hoc racionabile factum a memoria posteritatis decidat huius pagine subscriptio uera testis existat Si quis autem per uiolentiam aut aliquam doli machinationem id ipsum retractare uoluerit sciat se in districto examine cum impiis deputari Huius rei testes sunt Eccebertus de Teccendorf Otto comes de Velburch Fridericus comes de Hohenburch Wichart de Seueld Hademarus de Chunringen Virich Strvne Perhtolt de Arnsteine Heinrich de Stritwesen Ulrich Fvhs Sibot de Pozeistorf Einwich et Arnolt de Wichartesslage
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter