utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880058

Charter Number: 03880058
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sancte crucis in Austria salutem et apostolicam benedictionem Ea que iudicio uel concordia terminantur firma debent et illibata consistere et ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur apostolico conuenit presidio communiri Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu compositionem que inter uos ex parta una et abbatem et conuentum de Medelich nomine monasteriorum uestrorum ex altera super quibusdam decimis auctoritate felicis recordationis Innocentii pape predecessoris nostri amicabiliter intercessit sicut sine prauitate prouide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice obseruata auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii XIII kalendas Octobris pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter