utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880061

Charter Number: 03880061
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ego A dei gracia rex Hungarie omnibus presens scriptum inspecturis notum facio quod abbati ecclesie sancte crucis in Austria super terram byssenorum nomine Leguentov quam eidem per priuilegium contulimus talem concessimus libertatem quod de triginta mansionibus hominum quos ipse abbas super eandem terram collocauit nullam exactionem uidelicet nec libertinos denarios nec pondera nec tributum nec tricesimam nec aliquam collectam lucri camere nostre nec ullam omnino pensionem que succedente tempore in regno nostro emergere possent alicui persoluat set remota contradictione qualibet tota illa pensio ad usus abbatis predicte ecclesie colligatur quam pro remedio anime nostre predecessorum successorumque nostrorum in donum deo oblata sunt Et ideo terram dictam cum iam dictis prouentibus sic extra cameram nostram liberrimam ac exemptam esse uolumus sicut nobis a deo retribui cupimus Concessimus etiam ut populus dicte terre nec ad incidendas indagines nec fossam faciendam extra castrum uel citra musuniense siue alias a quoquam ullo modo ire compellantur nec etiam denarios qui uocantur Uothpenez alicui persoluant sed etiam chibriones vinearum que ibi ab eisdem triginta mansionibus facte fuerint eidem ecclesie totaliter recipiantur Pronuntiamus etiam cum auctoritate regia quod nullus iudex eos iudicare audeat nec aliquis exactor coram aliquo preter nos uel quem uice nostra nos eis iudicem constituerimus cum eisdem fratribus uel populo contendere audeat Hoc ideo dicimus ne aliquis adeo nobis premium repromissum sua falsa audacia uel improbitate perdat Volumus etiam eos liberos in portis in pontibus et in omnibus locis siue importando sua siue exportando nostra donaria uidelicet pisces sales animalia lanam agnos caseos siue annonam uel certe frumentum seu quelibet alia nec non et domos et curiam et cellarium quas ipse abbas in Musunio construxit ab omnibus tributariis monetariis tricenariis salinariis illesos in perpetuum permanere Et ut huius rei concessio tam nostris quam et nostrorum successorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine roboratam Anno dominice incarnationis Millesimo CCXXVIIII indictione II concurrente VII epacta XXIII Datum in Pest
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter