utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880140

Charter Number: 03880140
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Otacharus dei gracia dominus regni Boemie dux Austrie et marchio Morawie vniuersis presentem paginam inspecturis salutem et veritati testimonium perhibere Ne licitis contractibus dispendium generetur per calumpniam aut obliuionem alicuius in posterum volumus et expedit quod ea que rite per nos aut coram nobis aguntur litterarum gaudeant amminiculo et memorie testium comittantur Notum igitur fieri volumus vniuersis quod cum Berhtoldus miles de Ernstprun cum domina Margaretha filia Cvnradi militis de Grifenstayn matrimonium contraxisset sedecim predia in Domusselsdorf iuxta Ernstprun et centum marcas argenti puri pro quibus villam in Werihc a comite palatino tenuit et detinet obligatam ut premissa vendendi obligandi uel quocumque modo alienandi predicta Margaretha liberam habeat facultatem Insuper curiam villicariam in Ernstprun predia duo vinearum quinque iugera et nemus ibidem que omnia imminente sibi necessitate antedictus R miles obligarat et nos eadem nostra pecunia mera liberalitate dinoscimur absoluisse ex consensu et permissione nostre maiestatis iuxta sententiam iudicum nostrorum prouincialium ac nobilium nostrorum Austrie tunc presentium dictus Berhtoldus eidem domine Margarethe vxori sue per manum nostram dotis nomine assignauit ita videlicet quod supramemoratis XVI prediis et centum marcis in usus perpetuos deductis dicta Margaretha tantum ad dies vite sue curiam villicariam duo predia vinearum V iugera et nemus apud Ernstprun possideat pacifice et quiete Vt autem premissa omnia robur habere debeant firmitatis presentem litteram conscriptam nostri sigilli mandauimus et aliorum presentium munimine comuniri Actum Wienne presentibus Ottone comite de Hardekke nobilibus Alberone de Chunringen Heinrico pincerna de Habehspahc Ottone de Misowe Heinrico de Lihtenstœin Cvnrado de Himperc Ottone de Berhtolsdorf Cvnrado de Zechingen Kadoldo Orphano Wikardo de Tyerna Benisio Hunueldario filio Hermanni de Chranberhc Vvigando Ysenpivtel Militibus Lvdewico de Neteinsdorf Dietmaro de Schonenchirchen Pernoldo de Telensprunn [Tallesbrunn] Cvnrado de Chundorf Greco de Als Wolfgero Schin Arnoldo de Toblico dapifero de Grizenstœin Rudolfo et Vlrico de Kalenperge Cvnrado filio Grifensteinarii Hirzone magistro coquine Hirzone Helt et aliis quam pluribus Anno domini Millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto indictione XIIII XIIII kalendas Augusti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter