utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880145

Charter Number: 03880145
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Quoniam ea que geruntur in tempore simul cum fluxu temporis elabuntur necesse est vt queque gesta digna memoria seu contractus testimonio littere que nullam obliuionem patitur eternentur Hinc est igitur quod nos Vlricus dei gracia dux Karinthie et dominus Carniole tenore presentium exponimus tam presentibus quam futuris intuentibus presens scriptum quod nos considerato precipiti fluxu carnis et conditionis humane interitum insperatum que conditio multo ad uicia est pronior quam virtutes quibus nullum melius elemosina remedium inuenitur que peccata sicut aqua ignem extinquit ideo pro remedio anime nostre ac progenitorum nostrorum monasterio sancte crucis in Austria cui pre aliis monasteriis speciali affectione tenemur eo quod idem a nostris progenitoribus est fundatum ibique plures ex nostro genere requiescant sex soumas olei quas dominus et pater noster felicis recordationis antea dederat ex parte nostri similiter dare vouemus omni anno Pro quibus eidem monasterio annis singulis comparandis sex mansos soluentes sex marcas quatuor in Svrwich sitos penes sanctum vitum forum nostrum vnum in Prukdorf et sextum in paruo Goestevlich libera donatione donauimus in perpetuum possidendos Quos redditus ab omnibus exactionibus seu infestationibus nostrorum iudicum seu officialium seu etiam preconum eximimus vsquequaque Renuntiantes in integrum tam iuri aduocaticio quam aliis quibuslibet iuribus in eisdem sed libere omni eo iure quo nos freti sumus in ipsis predicto monasterio deseruiant bona eadem in eternum ad quod nos testimonio presencium obligamus Pro quibus sex marcis sex sovme olei annis singulis emi debent ex quo oleo sepulcra progenitorum nostrorum in ipsius ecclesie capitulo die noctuque vno lumine illustrentur residuum eius usui conuentus tempore quadragesime tribuendum Ipsi preterea monasterio sancte crucis eam graciam fecimus quod tam de predicta nostra elemosina quam aliis quibuslibet victualibus seu rebus aliis que ad usus ipsius monasterii per nostrum dominium traducuntur nulla a nostris officiariis recipiantur thelonea seu tributa sed sub nostro et post nos sub heredum nostrorum et successorum conductu et defensione secure ac pacifice transeant terram nostram Ne autem predicte donacionis nostre libertas in suis iuribus in posterum ab aliquo infirmetur predictam cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam Cuius rei testes sunt Heinricus filius noster Vlricus venerabilis prepositus de Volchenmarch Livtoldus plebanus noster de Chrich Hartvicus dapifer de Chrich Willehelmus de Minchendorf Haynricus cappellarius Haidenricus et Albertus fratres de Hayleke Ch noster notarius et alii quam plures Actum apud Chlagenfurt anno domini MCCLVII Indictione XIIII pridie ydus Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter