utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880188

Charter Number: 03880188
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Universis christi fidelibus tenorem presencium cognituris manifeste constet quod ego Sifridus de Willendorf cum bona voluntate et consensu coniugis mee Chvnigvndis et liberorum nostrorum Ottonis Alhaidis et Gertrudis vendidi domino abbati et conuentui monasterii sancte crucis mansum vnum situm in Wulflinsdorf prope Prukke soluentem XII solidos denariorum singulis annis pro XIIj talento denariorum quos in continenti ab eodem abbate et conuentu me confiteor integraliter accepisse In cuius rei testimonium presentem litteram scribi et quia sigillum proprium non habui volui eam sigillo domini Wichardi de Triwanswinchel nichillominus consignari et muniri cum testibus subnotatis qui sunt dominus Otto miles de Wulfleinsdorf Herliebus de Mvl Cholomanus Wulfingus Chalochus de Prvk Heinricus officialis de Wulfleinsdorf et alii quam plures Actum anno domini MCCLXVIII in quadragesima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter