utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880205

Charter Number: 03880205
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272 - 1276
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Dilectis in christo filiabus abbatisse monasterii Sancti Nicholai Vienne eiusque seroribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Eapropter dilecte in domino filie uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium Sancti Nycolai Viennense in quo diuino estis obsequio mancipate sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensem fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem Monasterium iuste inpresentiarum ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione Regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis et eis que uobis successerint et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum Monasterium situm est cum grangiis possessionibus pratis vineis terris nemoribus usuagiis in bosco et piano in aquis et molendino in [] et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane laborum uestrorum de possessionibus ante concilium generale ac etiam noualium que propriis manibus aut su [] colitis siue de ortis et uirgultis et piscationibus [] uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Ad hoc liberas et absolutas mulieres a seculo fugientes liceat uobis ad conuersionem recipere et eas absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli sororum uestrarum post factam in Monasterio uestro professionem fas sit absque abbatisse sue licentia de eodem loco discedere Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari absque consensu tocius Capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius Si que uero donationes uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel iudicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat nec ad domos uestras causa ordines celebrandi causas tractandi uel conuentus aliquos publicos conuocandi uenire presumat nec regularem electionem abbatisse uestre impediat aut de instituenda uel remouenda ea que pro tempore fuerit contra statuta cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio quolibet modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat Quodsi sedes diocesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in Monasterium uestrum uel personas inibi constitutas suspensionis excomunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint siue etiam in mercennarios uestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persoluitis seu aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod ob aliqua uobis beneficia uel obsequia prestiterint ex caritate uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus [] habeant quas tacito nomine[]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter