utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880207

Charter Number: 03880207
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1272
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris ego Albertus Ditrici dicti sub lapide filius tenore presencium innotesco quod cum quedam curia dicta sub lapide domus sancte crucis propria sub titulo iuris ciuilis per meos progenitores ab abbate et fratribus domus sancte crucis empta esset tali pacto ut de ipsa predicte domus camerario quinque solidi denariorum annis singulis soluerentur ego tamquam primus heres predictam curtem quiete possidens paupertatis sarcina nimium increscente necessitatis legitime stimulo coartatus sepedictam curiam quam ut dictum est sub titulo iuris ciuilis hereditarie possederam domino Heinrico abbati et conuentui sancte crucis per manus vxoris mee Chunigundis filii mei Eberhardi et filie mee Gerdrudis pro XIII talentis denariorum vendidi perpetuo permansuram Annuerunt etiam huic mee vendicioni porrectis super hoc manibus suis omnes couterini mei et couterinorum liberi qui memorate curie coheredes videbantur Perhta uidelicet et filius eius Heinricus Siglint et filius eius Albertus nec non filia eiusdem Palmey Willewirch et filius eius Albertus Chvnigundis uero quarta soror mea quia extra terram incerta evagatur nomine ipsius liberi quos habet Hertvicus scilicet et Gerdrudis predicte vendicioni mee porrectis super hoc manibus consenserunt dantes porcionem pecunie que ipsos duos contingebat in manus Berhtoldi dicti Rint ut is pro eadem quidpiam emeret quod ad comodum eorum cederet et profectum Siglint quoque predicta porcionis sue media parte recepta de terra exiuit cum Hartungo marito suo disponens et ordinans ut reliquam mediam partem Hartungi mariti sui pater Leutoldus nomine et frater nomine Sindramus reciperent quod et fecerunt Preterea sciendum est et hoc quod auunculus meus dominus Albertus dictus Veusel de Aleht et Perhtoldus dictus Rint prefatam curiam a festo beati Gregorii pape per annum tam a dicte sororis mee Chvnigundis que extra terram est quam ab omnium impeticione memorato abbati et fratribus sancte crucis prout iuris ciuilis consuetudo exigit tuebuntur In cuius rei testimonium presentem litteram ipsis dari placuit domini Ottonis Tvrsonis et domini Chvnradi de Walchunschirchen Medlicensis castellani sigillorum robore comunitam Testes uero huius rei sunt Otto Tvrso Levpoldus de Snephenstain Chvnradus de Walchvnschirchen Albertus Veusel Perhtoldus Rint Swikerus de Syrendorf Eberhardus de Aleht et alii quam plures Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCLXXII in die beati Gregorii pape
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter