utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880208

Charter Number: 03880208
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1272
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Quia facta mortalium temporaliter simul a memoria cum tempore dilabuntur prouida veterum sagacitate compertum est acta sollempniter ob futurorum noticiam litterarum testimoniis commendare Notum sit igitur vniuersis scriptum presens intuentibus quod ego Rapoto dictus de Wildekke ob remedium anime dilecte mee coniugis Elisabeth meorumque peccaminum progenitorumque meorum cum consensu liberorum meorum videlicet Rapotonis et Ottonis ac mee filie Margarete nemus quoddam contiguum nemori fratrum ecclesie sancte crucis situm in monte qui dicitur Gaizrukke pertingens versus occidentalem plagam ad pratum ultra ripam ad orientalem vero plagam tendit ad nemus quod vvlgo dicitur illorum de Wildekke pro quo domino Alberto de sancta Petronella de predio meo in villa que dicitur Zemhove sito im marchorte iij talentorum redditus cambiui contuli libere ac potestatiue in usus fratrum ecclesie memorate Testes sunt dominus Vlricus dictus Asinus de Gadem dominus Leupoldus de Snephenstain dominus Chunradus castellanus de Medlico et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXII in festo beati Georii martyris Vt autem fratres ecclesie sepedicte hac mea donacione tam publica libere perfruantur presentem cedulam mei sigilli impensione statui roborandam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter