utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880226

Charter Number: 03880226
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos O dictus de Haselowe iudex prouincialis per Austriam nosse volumus inspectores presentium vniuersos quod cum ex parte domini nostri generosissimi regis Bohemie receperimus in mandatis vt in causa que vertitur inter venerabilem abbatem et conuentum sancte crucis ex vna parte et filios Maozellini ex altera super quibusdam feodis in villa que Winden dicitur sitis que quasi in sequestro posita ab ipsis filiis Maozelini aliquanto tempore impetebantur vicem suam per omnia gerentes ipsis fratribus de domo sancte crucis faceremus iusticie complementum nos igitur mandatum domini regis complere volentes diem peremptorium dominicam videlicet infra natiuitatem domini partibus vtrinque assentientibus provt ordo rationis dictauerat prefiniuimus coram nobis cumque idem abbas cum fratribus suis ad diem prefixum se presentialiter obtulisset iuris sententiam ibidem excipere cupiens et pars quidem aduersa non solum non comparuissent verum etiam nec responsalem mittere curasset sepe dicto abbati et conuentui sancte crucis ipsa feoda in Winden in suam iurisdictionem per sententiam diffinitiuam comuniter approbatam assignauimus pleno iure regie maiestatis potentie in ipsis rebus sicut et in ceteris eorundem fratrum possessionibus defensionem per omnia relinquentes Testes sunt hii Dominus O et Kadoldus iuniores de Haselowe dominus H de Swarzense dominus Eberhardus de Haselowe dominus Levpoldus de Shintah dominus Chvnradus dictus Schevhe dominus Siboto de Gvenfarn dominus H dictus Graezel dominus Irnfridus de Swabdorf O Vbelman Kalhohus ciues in Prukka Ch Hesenar ciuis Wiennensis et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXVI IIII kalendas Januarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter