utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880239

Charter Number: 03880239
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1277
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Quoniam ea que geruntur sub sole caliginose instar noctis obliuio sepelit et frequenter gestorum veritas calumpniis fatigatur contra geminum hoc malum plurimum confert si actorum sinceritas scriptis ac testibus roboretur Ego igitur Wilhelmus Scherandus ciuis Wiennensis vniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis notum facio quod trium talentorum redditus de duobus mansis in villa Hetsteten percipiendos ita ut mansus in duodecim solidorum censu in festo sancti Michahelis seruire teneatur aut iuxta possessorum arbitrium in festo sancti Georgii censum soluat dimidium et in antedicto termino ad solvendam partem alteram sit adstrictus ac in singulis festiuitatibus videlicet natiuitatis domini Pasche Pentecostes in sex caseorum obligetur seruicio quos nimirum redditus a cognata mea Elyzabeth coniuge Heinrici cognomento Vogel sub titulo pure proprietatis ac iure possessos dotalicio mea pecunia comparaui pro meritis apud deum conquirendis accedente voto et consensu dilecte coniugis mee Chunigundis religiosis famulabus christi monialibus monasterii sancti Nicolai libera donacione contuli perpetuo possidendos ita vt vnum talentum camere alterum infirmarie tercium conuentui debeat deseruire tali eciam condicionis articulo interiecto ut quamdiu vixero dictos redditus percipiam ipsis pro arbitrio fruiturus moxque ut ex hac decessero vita omni heredum sev consanquineorum dissensu non obstante ad prefatum monasterium devoluantur iure proprietatis in perpetuum retinendi Quam donacionem ne vlla vnquam cassare possit malignitas presentem litteram sigillis domini Heinrici venerabilis abbatis de sancte cruce nec non domini Ottonis de Haslowe et Reinperti de Eberstorf meoque proprio sigillo communitam prefato dedi monasterio testibus subnotatis quorum nomina subscribuntur Dominus Chunradus venerabilis abbas de Lilienvelde fratres Erchengerus et Mehtfridus sacerdotes et monachi de sancta cruce dominus Chunradus notarius Austrie dominus Paltramus ante cimiterium item Paltramus Vatzo Heinricus chovfmannus gener meus et Chunradus frater eius item Wisento gener meus Wernardus filius meus et alii quam plures Actum et datum anno domini MCCLXXVII pridie idus Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter