utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880245

Charter Number: 03880245
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1277
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ego Diepoldus de Paden tenore presentium profiteor et ad noticiam omnium presentium et futurorum cupio peruenire quod urgente me necessitatis flagello cum consensu et bona uoluntate dilecte uxoris mee Chunigundis et omnium liberorum ac heredum meorum uendidi domino Heinrico uenerabili abbati et conuentui sancte crucis aream meam que sita est iuxta curiam nigrorum monachorum cum uinea eidem aree contigua soluentem annuatim tres solidos denariorum predicto conuentui hereditario atque proprietario iure semper mansuram pro sex talentis denariorum wiennensium quos et statim ad manus profiteor me integraliter accepisse Area uero ipsa censum trium solidorum soluere consueuit in festo beati Mychahelis Ne autem predictus abbas et conuentus sancte crucis a meis heredibus sev ab aliis quibuscunque huic uenditioni mee obuiare uel contradicere uolentibus hinc debeant aliqua in futurum molestia uel inquietudine perturbari me ipsum prout ius commune requirit eiusdem aree uendite constituo defensorem Sed et curiam meam prope molendinum in Paden pro maioris defensionis cautela et certitudine obligo abbati et conuentui supradicto In cuius rei testimonium presentem cedulam conscriptam sigillo domini Ottonis Tvrsen roborari et consignari uolui cum testibus subnotatis qui sunt Otto Tvers Ulricus de Roer et filius eius Wolfgerus Ulricus Matz Wichardus de Triwanswinchel Haidenricus de Veicgeinstorf Chunradus filius domini Haidenrici et alii quam plures Acta sunt hec anno domini Millesimo CCLXXVII in die sancte Nycolai episcopi et confessoris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter