utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03880248

Charter Number: 03880248
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ladizlaus dei gracia Hungarie Dalmatie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Cvmanie Bulgarieque rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in eo qui est uera salus Ad uniuersorum notitiam tenore presencium uolumus peruenire quod frater Henricus conuersus monasterii sancte crucis de Wylok ad nostram accedens presenciam a nobis petiit humiliter et deuote ut quandam terram ad duo aratra sufficientem terre ipsorum contiguam quam dicebat esse uacuam et habitatoribus destitutam pro salute ac remedio animarum parentum nostrorum et predecessorum eidem monasterio conferre dignaremur Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre et utrum ad nostram collacionem pertineret an non nobis ueritas non constabat fidelibus nostris capitulo Jauriensi dedimus in mandatis ut suum darent hominem fide dignum coram quo homo noster Gregorius filius Petri dictam terram presentibus commeatne is et uicinis statueret et assignaret ipsi monasterio si non fieret contradictum contradictores si qui fierent ad nostram citaret presenciam ad terminum competentem et post hunc diem citationis et terminum ac facti seriem nobis in suis litteris fideliter intimarent Dictum itaque capitulum nobis rescripsit postmodum in hunc modum Excellentissimo domino suo Ladizlao dei gracia illustri regi Hungarie capitulum Jauriensis ecclesie orationes in domino debitas et deuotas Litteras uestre excellencie debito recepimus cum honore in hec uerba [] Nos receptis litteris uestre excellencie cum eodem homine uestro uirum discretum magistrum Abraam cantorem ecclesie nostre misimus qui homo uester et noster ad nos redeuntes retulerunt quod predicta terra esset terra bissenorum et sufficiens ad duo aratra que esset habitatoribus destituta et uestre pertinens collacioni et ipsam terram in metis et terminis infrascriptis eoram uicinis et commeatne is nullo contradictore existente dicto monasterio sancte crucis statuissent Cuius quidem terre circumstancias tales esse retulerunt quod ab occidente uicinatur terre Phylippi de Zerk ubi sunt duo mete Ab hinc protenditur uersus meridiem ad terram Tene iobagionis castri Musuniensis et ibi sunt duo mete Ab hinc uenit ad plagam orientalem ad terram Turdemech et ibi sunt duo mete Inde protenditur uersus aquilonem ad terram Mathei et ibi sunt duo mete Inde reuertitur ad metam capitalem et ibi terminatur Nos igitur attendentes uerbum apostoli quod qui in benedictionibus seminat de benedictionibus et metet uitam eternam uolentesque eterni sententiam iudicis misericordie operibus preuenire sepedictam terram cum omnibus pertinenciis et utilitatibus suis dedimus donauimus atque in perpetuam elemosinam contulimus predicto monasterio sine preiudicio iuris alieni iure inreuocabili possidendam In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas Datum per manus discreti uiri magistri Johannis doctoris decretorum prepositi Budensis electi ecclesie Albensis aule nostre uice cancellarii dilecti et fidelis nostri Anno domini MCC septuagesimo octauo tercio kalendas Augusti regni autem nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter