Charter Document - 03890026
Charter Number: 03890026
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1222 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1222 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
M dei gratia abbas in Zewetel et Uv prepositus sancte Marie in newenburc V quoque decanus sancte agathe delegati sedis apostolice Dilecto in Christo fratri M venerabili preposito sancti ypoliti perpetuum in domino gaudium et sinceram dilectionem Cum ex mandato sedis apostolice causam que inter prepositum sancti g et eius conuentum ex una parte et M ministerialem de Imzeneisdorf et eius filiam G ex altera super capellam rvodniche et eius dotem uertebatur suscepissemus terminandam partibus legitime citatis tempore et loco competentibus assignatis altera partium prepositi videlicet et eius conuentus comparente altera vero M Videlicet et eius filie P nec per se nec per responsalem ueniente in eadem causa iuris ordine seruato processimus partem absentem tanquam contumacem excommunicationis sententie innodantes presentem vero partem spoliationem intentantem testibus ydoneis comprobantem restituimus et in possessionem rerum petitarum inducendam iudicauimus Auctoritate ergo eius cuius uice fungimus districte uobis mandamus quatenus prefatum prepositum in possessionem rei sibi adiudicate inducatis calculum nostre sententie exsequentes et sententiam excommunicationis in iam dictos M et G Filiam eius eorumque complices racionabiliter latam in ecclesia Traisenburc et Herzogenburc eorum capellis publice denuncietis