utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03890027

Charter Number: 03890027
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1222
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Lupoldus dei gracia dux Austrie atque Stirie Vniuersis Christi fidelibus Salutem in domino Insinuamus cunctis Christi fidelibus presentibus et uturis quod lis que inter dominum prepositum et conuentum Sancti Georii ex una parte et Vodalricum de Chirchlinge et fratres eius Heinricum uidelicet et Rudolfum ex alia parte pro aduocatia predii in wilratiz uertebatur taliter est decisa quod dominus prepositus octo libris Volrico et fratribus suis datis ab ipsis iam dictam aduocatiam redemit Vodalricus uero cum prefatis fratribus suis intuitu diuine retributionis eandem aduocatiam liberam dimittens in manus nostras resignauit sub tali condicione ut secut memoratus Vodalricus cum fratribus suis sepe dictam aduocatiam liberam ab omni iure aduocati et quietam ab omni exactione remisit sic et nos ipsam sub eadem libertate salutis nostre causa reciperemus posterisque nostris sub eodem pacto tenendam relinqueremus Quod ut ratum perpetuo habeatur sigilli nostri inpressione confirmari fecimus sub testimonio uirorum qui ibidem aderant ubi talis controuersia finem accepit Quorum hec sunt uocabula Rapoto comes de Ortenberch Ruodolfus de Potendorf Menhardus de Rudenich Meinhardus de Zinzinesdorf Otto de Anzinberge Marchwardus de Hinperg et filius eius Irnfridus Otto Tvorse Otto de Perhtoldesdorf Chadoldus Dapifer Livtoldus de hohenstoefe et frater eius Cvonradus Albero de Arrensteine et frater eius Cvnradus Item Wichardus de Arrensteine Hademarus et frater eius Heinricus de Chvonringe Heinricus de Zebinge Chvnradus Zinke et alii quam plures Helnwicus de Grieze Perwinus de Mvokendorf
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter