utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03890032

Charter Number: 03890032
Cartulary Title: Herzogenburg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Livtoldus dei gratia comes de Pleien et Heilwirgis soror ipsius omnibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Wernhardus cognomine Zwech et perhta vxor ipsius de voluntate et consensu et per manum venerabilis Pataviensis Episcopi Gebehardi patrui nostri et de nostro consensu et voluntate predium quoddam in Chambe situm ecclesie Sancti Georgii contulerunt iure perpetuo possidendum tau conditione interposita vt predicto Wernhardo et vxori sue a predicta ecclesia annuatim assignentur tanti valoris quanti ualoris est predium quod ipsi ecclesie contulerunt Si vero ipsos heredes habere contigerit ipsis heredibus nichil de predicto predio persoluetur Vt autem talis donatio dicte ecclesie rata et inconvulsa permaneat presentem paginam sigillo domini Episcopi et nostro decrevimus roborare Huius rei testes sunt Albertus de Possenmvnster Pataviensis Canonicus et Arcidus Dietricus decanus sancte Agathe Ortolfus plebanus de Hardekke Rugerus plebanus de Teraz Ortolfus Canonicus Sancti Georgii Wernhardus de Schonliten Ramvngus Chunradus de Hvsekke Albero de Vrivntsperch Rvgerus nasel Heinricus de Oberndorf Heinricus de Wehsen Engelmarus de Werde Albertus frater suus Acta sunt hec apud Hardekke Anno domini MCCXXXI Pridie Idus Julii Indictione quarta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter