utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03910012

Charter Number: 03910012
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0888
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Arnolfus diuina fauente clementia Rex Si clericorum atque famulorum Christi votis de rebus superno munere collatis quiddam solacii prebentes clementer annuere studuerimus apud deum remuneratorem omnium premia sempiterna nos proinde adipisci posse minime dubitamus Qua propter comperiat omnium sancte dei ecclesie fidelium nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria qualiter Snelpero uenerabilis abba monasterii ad locum qui dicitur Chremisa quod constructum fore dinoscitur in honore sancti Saluatoris mundi precatus est celsitudinem nostram ut ei quandam potentie regalis causam quam ipse prius in beneficium habuit in proprietatem concederemus Nos autem ob amorem et pro gratissime sue seruitutis frequentatione petitionibus eius assensum prebentes dedimus illi quicquid antea in loco Nezzilapach dicto iuxta Riuum qui dicitur Chremisa ipse in beneficium tenuit in Comitatu Arbonis in pago Trungowi nuncupato cum omni integritate iure perpetuo in proprietatem cum curtibus et casis aliisque edificiis cum mancipiis utriusque sexus teris cultis et incultis pratis pascuis campis siluis aquis aquarumue decursibus molendinis piscationibus uineis saltuum finibus uiis et inuiis exitibus et reditibus mobilibus et inmobilibus quesitis et inquirendis et cum uniuersis appendiciis et adiacentiis ad ipsam proprietatem iuste legitimeque respicientibus totumque ex integro quicquid dici uel nominari potest quod illuc recte pertinere censetur de nostro iure sibi in ius et dominationem donauimus et tradidimus eo uidelicet tenore ut deinceps de prefatis omnibus securam habeat potestatem quicquid sibi placuerit facere nullo inquietante sed deo propiciante hec donatio nostra potestate concessa et per hoc presens preceptum nostrum roborata firma stabilisque in eternum permaneat Et ut hec largitionis nostre auctoritas per cuncta succedentium temporum curricula pleniorem in dei nomine obtineat firmitatis securitatem manu propria nostra subtus eam confirmauimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri Signum domini Arnolfi gloriosissimi regis Aspertus Cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui Datum Nonis Januarii anno dominice incarnationis DCCCLXXXVIII Indictione VI anno regni domni Arnolfi piissimi regis II Actum Regina Ciuitate in dei nomine feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter