utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03910037

Charter Number: 03910037
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1185
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Urbanus episcopus servus seruorum dei dilecto filio M abbati Sancti Georii in sweuia salutem et apostolicam benedictionem Cum svper intrvsione et incubacione tua qua monasterium Chremise niteris detinere licet in aliquibus abbaciis officium exerceas et aliis enormitatibus quas pro obtinenda eiusdem monasterii abbacia circa dilectos filios nostros electum et fratres ipsius ecclesie tam tu quam germanus tuus pataviensis episcopus non es veritus perpetrare quas etiam in eodem monasterio moram faciens addidisti ad felicis memorie Lucium III papam predecessorem nostrum fratrem ipsius ecclesie grauis conquisitio pervenisset dilectis filiis nostris de Cruce sancta et de Gaersten abbatibus Saltzpurgensi et Neunburgensi prepositis excessum tuum commisit auctoritate apostolica corigendum dans ei pariter in mandatis vt prefato episcopo fratri tuo si constaret eius que de facto ipso proposita fuerant adversus eum districtius iniungerent ex parte eius vt usque ad festum sancti luce proxime preteritum satis facturus detanto excessu apostolico se conspectui presentaret alioquin eum ab officio pontificali suspenderent et facerent manere suspensum donec mandatum apostolicum impleret Verum sicut eorundem fratrum iterata et miserabilis conquestio patefecit cum ipsi iudices te ad suam presenciam evocassent tu iudicio consciencie iam dampnatus ad eorum presenciam accedere contempsisti Nolentes ergo vt prefatum monasterium sub incubacione tua penitus destrvatur quod iam per insolenciam tuam sicut accepimus in pluribus est elapsum per apostolica scripta tibi mandamus et in obediencie virtute precipimus vt omni occasione et excusacione cessante in dominica qua cantatur Oculi mei semper in persona et expensis propriis iam dictis fratribus de omnibus que aduersus te proposuerint responsurus nostro te conspectui representes et fratres ipsos interim per te vel per alios non molestes Data Verone Idus Decembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter