utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03910038

Charter Number: 03910038
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1185
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Vrbanus episcopus seruus servorum dei dilectis filiis fratribus Chremise monasterio salutem et apostolicam benedictionem Audito per literas et fratres vestros quos nuper ad nostram presenciam destinastis per intrvsionern M qui monasterio vestro incubare dinoscitur idem monasterium quam grave dispendium paciatur et quomodo per insolenciam ipsius iam in pluribus sit elapsum Intellecto eciam quod ad presenciam eorum quibus felicis recordacionis Lucius III papa predecessor noster excessum eius commiserat corigendum citatus accedere non curauit statui ecclesie vestre paterna volentes sollicitudine providere predicto M et patauiensi episcopo fratri suo qui super facto ipso graviter proponitur excessisse in obediencie virtute precepimus vt in dominica qua cantatur Oculi in personis et expensis propriis responsuri nobis de omnibus que aduersus eos duxeritis proponenda nostro se conspectui representent Ne vero ex prouisoris defectu monasterium vestrum incurrat interim aliquid detrimentum vniuersitati vestre per apostolica scripta mandamus quatenus aliquem de communi assensu uel maioris et sanioris partis de fratribus vestris discrecioribus statuatis qui monasterium vestrum interius et exterius gubernet donec prefata controversia terminetur Fratribus vero qui pro causa ad nostram presenciam accesserint de monasterio volumus et precipimus expensas congrvas ministrari Data Verone Idus Decembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter