utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03910098

Charter Number: 03910098
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Ne ea que geruntur in tempore simul cum tempore repente transeant velud vmbra necesse est vt omnis actus dignus memoria scripture testimonio cui non inest obliuio eternetur Nos igitur Vlricus dei gratia dux Karinthie dominus Carniole vniuersorum presens scriptum intuencium noticiis inculcamus quod nos ob reuerenciam virginis gloriose pro remedio et venia delictorum nostrorum progenitorum et vt salus nostra fiat amplior et pocior apud deum Monasterio sancti Agapiti in Chremsmvonster ordinis sancti Benedicti duos Mansos sitos apud sanctam Mariam Magdalenam duos Mansos sitos ad sanctum Georgium in valle Zvmoltzperge et vnum Molendinum in quo piscator residet in fluuio qui dicitur Wunwitz circa Schratenperge cum omnibus suis pertinenciis cultis et incultis quesitis et inquirendis pomariis siluis pratis pascuis viis deuiis piscationibus aquarum decursibus hominibus propriis et liberis ac omnibus iuribus quocumque censentur nomine libere et absolute donauimus perpetuo possidendos preterea predictos mansos et molendinum cum eorum colonis exnunc eximimus ab omni judiciaria sev exactoria potestate ita quod nec Jvdex noster nec Officialis nec preco neque exactor cum predictis bonis suisque incolis quicquam habeat ordinare Sed si quis racione furti homicidii uel maleficii ad mortem fuerit contempnatus is nudus nostro Judici assignetur rebus remanentibus predicto monasterio vniuersis licebit quoque nunciis supradicti Monasterii supradicta bona cui voluerint commendare nullum ius nobis in ipsis bonis penitus reseruantes excepto quod grauamina si que in ipsis bonis Monasterium sustinebit sine dampno et preiudicio ipsius Monasterii retractemus Et vt nostra donacio sicut superius est expressa robur teneat perpetue firmitatis presentem Cartam scribi prouidimus et sigilli nostri munimine roborari in euidens testimonium et cautelam Huius etiam rei testes sunt Wernhardus dictus Chnevzl Wilhelmus de Minchendorf Heinricus de Helfenberch Heinricus Durenchardus et Ortolfus nostri Capellani Chvnradus et Fridericus nostri Notarii Gvntherus Officialis Heinricus filius Siglochi Ramungus et alii quam plures Actum in Grauenstein Anno domini MCCL XIIII xi kalend Junij
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter