utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03910102

Charter Number: 03910102
Cartulary Title: Kremsmünster, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Philippus Dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Electus Apostolice sedis legatus omnibus imperpetuum Quoniam vicissitudo temporum causam noticie nouercatur legum uult scrupulus seriem geste rei fidelis scripti pagina certoque testimonio perhennari Hinc est quod Cenobium siue claustrum ordinis sancti benedicti in Chremsmunster Patauiensis dyocesis nos piis ac paternis uisceribus amplexantes propter oraciones eorum deuotissimas et ob reuerenciam virginis gloriose nostrorumque et progenitorum nostrorum peccaminum ablutionem ipsorum precibus consequendam ipsi claustro de veris possessionibus nostris liberaliter dedimus et assignauimus in redditibus quatuor Marcas eo iure quo nos hactenus usi fuimus imperpetuum possidendas Sunt autem site possessiones circa castrum nostrum Hymelberch iuxta parrochiam Sulk duo mansus qui soluunt duas Marcas Item in tych et vnderm Chozzel et lebyn soluuntur similiter due Marce renunciantes omni iuri nichilominus ad predicta in possessionibus memoratis ita ut nullus preco de nostris uel iudex uel alius qualiscumque in eisdem aliquam iurisdictionem seu potestatem audeat exercere uel aliquid iuris imposterum vendicare siue sit impascuis uel impratis nemoribus cultis et incultis quesitis et inquesitis quocumque nomine noscantur predictis possessionibus attinere hoc excepto ut siquis maleficus secundum rationem inventus fuerit in eisdem quod idem secundum quod est cingulo circumcinctus tradatur nostris iudicibus puniendus Volumus etiam et promittimus bona fide sine omni exactione questu et utilitate personaliter defendere dicta bona ob reuerentiam beate Marie Virginis gloriose In cuius rei testimonium et cautelam presentem litteram sigilli nostri mvnimine decreuimus roborandam et procedit de nostra optima voluntate quod hec donatio per appositionem sigilli fratris nostri similiter confirmetur Testes autem sunt isti dominus Lvduicus cappellanus noster prepositns Secowensis Vlricus notarius Heinricus de Tavershaym notarius Rudolfus notarius Magister Albertus medicus Dominus Rudolfus miles Filius domini dieterici de Althaym Matheus de Himelberch Heinricus officialis ibidem Ramvongus ciuis de sancto vito Actum et datum in Mvonde Sabbato quo cantatur Intret oratio mea
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter